Cannabis (-is, f.) est genus plantarum florentium, cuius omnes species descriptae sunt in Asia Media endemicae. Multum differt inter doctos utrum hoc genus in tres species dividi debeat, an variationes unius speciei esse putari.
Modis permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabi usi sunt,
papyrum,
funes,
vestimenta,
vela ex cannabis fibris facientes et
folia,
flores,
semina cibo coquentes. Etiam cannabim
medicinae medicamentoque consumebant, quia insunt multa chemica
cannabinoides vocata, quorum nonnulla sicut
cannabidiol adiuvant aegros, et nonnulla sunt
psychotropica, sicut
tetrahydrocannabinol, quod
homines et nonnulla cetera
animalia inebriat.
…