|
Tu quoque adiuvare potes
|
|
Novus apud Vicipaediam?
|
|
Vide etiam
|
|
|
Nuntii

- 12 Martii—Nuntius specialis Cosociationis Nationum in Birmania Thomas Quintana cognitionem scelerum belli scelerumque humanitati adversorum contra Birmaniae incolas civicos comissorum petit.
- 11 Martii—Plus quam triginta milia operariorum tertia vice contra regimen in Graecia opus intermittunt.
- 10 Martii—Dulmatin, artifex dictus impetuum terroristicorum Balinensium anni 2002, post vigilum decursionem prope Bataviam urbem in Indonesia mortuus confirmatur a praeside Indonesiaco Susilo Bambang Yudhoyono Australiam publice visente.
- 9 Martii—Ecclesia Catholica in Nederlandia se de impuberum abusu sexuali excusat et inquisitionem liberam petit. Monasterii abbas Salisburgi in Austria media confitetur se ante quadraginta annos puero abusum esse. Frater papae Benedicti XVI confitetur se corporis verberis erga discipulos usum fuisse in schola in Germania, antequam corporis verbera anno 1980 prohibita sunt.
- 8 Martii—Padma Choling, novus gubernator Tibeti in Sinis occidentalibus, Rei publicae Comitiis Popularibus nuntiat Sinas quaestionem reincarnationis Dalai Lama soluturas esse.
- 7 Martii—Electores Iraquenses legatorum scrutinio et plebiscito de Concordia de Copiarum Statu intersunt. Iraquiae paene undeviginti milliones electorum sunt, praesentia parva autem exspectatur causa comminationibus ab Al-Qaida et contumacibus Sunniticis.
- 6 Martii—Minister defensionis Civitatum Foederatarum Americae Robertus Gates denuntiationes de moribus malis societatis militaris privatae Xe Services LLC (olim Blackwater) in Afghania circumspicit.
- 5 Martii—Sua Imperialis Celsitudo Pia Principissa Aiko Iaponica octo annos nata scholae excusatur, quia a condiscipulis vexabatur.
- 4 Martii—Motus terrae magnitudinis 6.4 Formosam afficit, vulnerans duodecim homines et divellens vias silice ferrove stratas.
- 3 Martii—Leonidas Tjagačëv, caput Comitatus Olympici Russiae, se post civitatis exsecutionem pessimam in Olympiorum Hiemalium historia abdicat.
- 2 Martii—Sedes caelestis Indica nuntiat eius missile Chandrayaan-1 in crateris prope polum borealem Lunarem aquae quantitatem magnam invenisse — circa 600 milliones tonnarum secundum aestimationes primas.
- 1 Martii—Franciae praeses Nicolaus Sarkozy tres milliones euronum territoriis procella Xynthia affectis donat, appellans eam cladem gentilem. Ista procella fortis heri duarum procellarum concursu supra Europam meridioccidentalem creata est, afferrens chaos in Franciam, Germaniam, Hispaniam, Lusitaniam et Belgicam. Quidem quinquaginta homines mortui sunt, millio hominum sine electricitate est.
- 28 Februarii—Praeses Comitatus Gentium Olympici Iacobus Rogge Olympia Hiemalia XXI Vancuverii Columbiae Britannicae in Canada occidentali publice claudit. Omnium ornamentorum numero optime succedent Civitates Foederatae Americae (37), Germania (30) et Canada (26); ornamentorum aureorum tantum numero optimae sunt Canada (14), Germania (10), Civitates Foederatae Americae (9) et Norvegia (9). Olympica postera Britanniae anno 2012 Londinii apparent; hiemalia anno 2014 Sotzii in Territorio Crasnodarensi Russiae meridionalis erint.
- 27 Februarii—Motus terrae vastus magnitudinis 8.8 Conceptionem urbem in Chilia media, quae in Orbe Igneo Pacifico iacet, afficit. Centi homines moriuntur. Praeses Chilensis Michaela Bachelet civitatis partes zonam commutationis fortunae indicat. Urbes Pacificae se ad megacymata possibilia praeparant; undae duo metra excedentes Insulas Ioannis Ferdinandi in Chilia occidentali irrigant. Admonitio historice maxima de megacymate ad litus Pacificum omne vulgatur: Insulae Chathamenses in Nova Zelandia orientali, Polynesia Francica in Francia austrooccidentali, Havaii in Civitatibus Foederatis Americae occidentalibus et Insulae Galapagenses in Aequatoria occidentali megacymate evento tanguntur. Energia istius motus terrae fuit terrae motu Haitiensi recente circa centies fortior.
- 26 Februarii—Birmaniae iudicium summum appellationem contra custodiam liberam ducis Foederis Gentilis pro Potentia Populari Aung San Suu Kyi duodeviginti mensibus prolongandam denegat.
- 25 Februarii—Victor scrutinii praesidialis in Ucraina Victor Janukovyč muneri novo suo praeficitur. Iulia Tymošenko victa acerba caeremoniae non interest.
- 24 Februarii—Methani fulmine in carbonum puteo Turciae occidentalis circa septendecim homines moriuntur.
- 23 Februarii—Omnium 150 vectorum circa quadraginta duorum laophoriorum concursu adverso in Via Panamericana Peruviae boreooccidentalis moriuntur.
- 22 Februarii—Navicula spatialis Endeavour cum sex astronautis tempestate atroci contempto ad Centrum Caeleste Kennedynum in Florida Civitatum Foederatarum Americae meridionalium advolat.
- 21 Februarii—Ministerium commercii Rei Publicae Popularis Sinarum nuntiat pecuniae collocationem adventiciam directam in hanc civitatem mense sexto continuato in Ianuario crevisse, i. e. 7.79% per annum.
- 20 Februarii—Regimen quartum ministri primi Ioannis Petri Balkenende disputatione de auctoritate copiarum specialium Nederlandiae in provincia Afghanica Orūzgān extendenda opprimitur.
- 19 Februarii—Ornamenta aurea in Olympiis Hiemalibus Vancuveriensibus lucrantur maximo ingenti descensu flexuoso artis Alpinae per nives labendi Absalom Lund Svindal Norvegus, studio ad quindecim chiliometra artis per nives currendi Margarita Bjørgen Norvega, trahea decursu generis "sceletus" Ioannes Montgomery Canadensis inter viros et Amata Williams Britanna inter feminas.
- 18 Februarii—Statio ferriviaria Meridiquancheensis in Sinis meridionalibus, maxima stationum ferriviarium Asianarum, occasione feriarum anni novi Sinici publice aperitur. Ita longitudo ferriviarum celeritatis maioris in Re Publica Populari Sinarum 3300 chiliometra excessit.
- 17 Februarii—Quidem 22 homines laophorii casu in fluvium prope Jalaun in aspera civitate septentrioindica Uttar Pradesh moriuntur.
- 16 Februarii—Regis uxor Iordanica magistros exsecutivos operatorum telephonorum gestabilium ex omni orbe terrarum Barcinoni Cataloniae in Hispania septentrionali convenit, ut auxilium studio eruditionis 1GOAL appellato lucretur.
- 15 Februarii—Duodeviginti homines traminum concursu prope Halle Flandriae in Belgica media moriuntur; alii 162 vulnerantur.
- 14 Februarii—Duo astronautae Civitatum Foederatarum Americae ambulationem cosmicam ad partem "Tranquillitas" Gentium Stationi Cosmicae applicandam necessam rursus faciunt.
- 13 Februarii—Tin Oo 82 annos natus, dux vicarius Foederis Gentilis pro Potentia Populari, post plus quam decem annos in carcere vel custodia libera in Yangon Birmaniae liberatur.
- 12 Februarii—Olympia Hiemalia XXI Vancuverii Columbiae Britannicae in Canada occidentali initium capiunt. Athleta trahea vectus Georgianus Nodar K'umaritašvili, qui se exercens incommodo mortuus est, a participibus ritus Olympia aperientis commemoratur.
- 11 Februarii—Procella nivosa intra hanc hebdomadem iam secunda Civitates Foederatas Americae septentrioorientales, e. g. Novum Eboracum et Vasingtoniam (D.C.), afficit. Ista "apocalypsis nivosa" commeatum publicum et in viis eminentibus obstupefacit. Multa milia incolarum sine electricitate sunt.
- 10 Februarii—Rerum familiarum iudicium Fluminense in Brasilia australi decernit ut Iuliae Lira, puellae septem annos natae, liceat sicut festi carnalis regina sambam saltare, quid feminae libidinosiores fere faciunt. Advocati iurorum impuberorum dicunt hoc munus sexualiter perceptum puellae tam tenerae deformum esse.
- 9 Februarii—Andal Ampatuan iunior, praesidis Gloriae Macapagal-Arroyo amicus pristinus, et 196 homines alii homicidii accusantur causa stragis Novembris anno 2009 in provincia Maguindanao Regionis Legibus Suis Utentis in Mindanao Musulmano in Philippinis meridionalibus eventae.
- 8 Februarii—Dux adversarius Victor Janukovyč cum 48.95% punctorum ministram primam praesentem Iuliam Tymošenko in scrutinio praesidiali hesterno in Ucraina vincit.
- 7 Februarii—Libya vetat YouTube et situs liberos adversariosque de iurorum humanorum abusu a regimine Libyano facto et de aliis rebus controversiis.
- 6 Februarii—Marcus Durkan, Hiberniae Septentrionalis minister primus vicarius pristinus, se duce Factionis Aequationis Bonorum Potentiaeque Populi et Laboris abdicat.
- 5 Februarii—Quidem 32 homines occiduntur et plus quam 150 vulnerantur fulminibus quidem duobus die postremo festi Arbaʿūn in Karbalā’ Iraquiae meridionalis.
- 4 Februarii—Helicopterum militare Blackhawk Civitatum Foederatarum Americae noctu prope Manhemium Badeniae–Virtembergiae in Germania meridioccidentali cadit. Omnes tres homines in aëroplano moriuntur.
- 3 Februarii—Lis contra Malaesiae ducem adversarium Anwar Ibrahim sodomiae accusatum in Kuala Lumpur initium capit.
- 2 Februarii—Candidati Praemiorum Academiae octogesimorum secundorum nominantur. Avatara et Custos Nocitus optime procedent nuncupationes novenas habentes. Ambae quoque inter decem candidatos optimae pellicularum sunt; prima vice ab anno 1943 plus quam quinque pelliculae considerantur.
- 1 Februarii—Tumultus contra regimen in omnis Russiae urbibus eveniunt. Centum participes Mosquae et Petropoli praehenduntur.
- 31 Ianuarii—Helveticus Rogerius Federer Britannicum Andream Murray superat, lucrans virorum singulorum titulum in Certamine Patente Australiano sive Australian Open anni 2010.
- 30 Ianuarii—Vigiles tumultum contra Sinarum potentiam in Kazachstania crescentem contraque Sinis venditionem omnium opum naturae mane in Almatı disiciunt.
- 29 Ianuarii—Dissidens Vietnamica Phạm Thanh Nghiên, quae Vietnamiae Factionem Communisticam regnantem maledicebat, quattuor annorum vinculis de famis contra rem publicam divulgandis punitur.
- 28 Ianuarii—Senatus Civitatum Foederatarum Americae approbat Ben Bernanke sicut principem vetero-novum Systematis Aerarii Foederalis.
- 27 Ianuarii—Milia cupidorum culturae Incarum venutorum ex Sinis, Britanniis, Hibernia, Nova Zelandia et terris aliis post terrae labinam Archaeoropoli Peruviae australis haerent. Viatores divitiores quingenta dollaria solvent ut devastationem effugiant qua quidem decem homines mortui sunt.
- 26 Ianuarii—Temperaturae egregie humiles Europam iugiter afficiunt. Exempli gratia in Polonia hac hieme iam plus quam ducenti incolae mortui sunt; hac nocte temperaturae ad -27–-32 Celsii gradus deminuuntur.
- 25 Ianuarii—Melamini indicia nova in alimentis lacteis in Re Publica Populari Sinarum inveniuntur tribus semestribus post scandalum prius, cum milia infantium eadem causa aegreverunt.
- 24 Ianuarii—Iacobus McCormick, vigil pristinus et princeps societatis Britanniarum ATSC, praehenditur quia telorum igniferorum detectorium mendax neque fungens in Iraquiam et Afghaniam vendebat evehebatque. Societas eius milliones librarum lucrata est fraude ista, qua multi homines indirecte occisi sunt.
- 23 Ianuarii—Circa 150 cadavera in puteos conferta post conflictiones religiosas in vico Kuru Nigerianae civitatis Plateau inveniuntur. Haec cadavera ad Musulmanos pertinuerunt quos Christiani die Martis ceciderunt. Nigeria circa 150 milliones incolarum habet, quorum 50.5% Musulmani in septentrione et 48.2% Christiani in meridie viventes sunt, civitate Plateau media in Nigeria sita.
- 22 Ianuarii—Alexius Dymovskij, Russiae vigil pristinus, notus quia vigilum ambitum per YouTube indicavit, praehenditur et fraudis ambitusque accusatur.
- 21 Ianuarii—Discrimine contempto oeconomia Rei Publicae Popularis Sinarum anno 2009 8.7% crevisse nuntiatur. Sinae Iaponiam ita superavisse et Civitates Foederatas Americae anno 2030 superare itaque maxima oeconomiarum mundi fieri aestimantur.
- 20 Ianuarii—Microsoft pannum contra foramen grave in securitate navigatoris Internet Explorer 6 amittit, postquam Francia et Germania suaserunt civibus suis ut navigatorem commutent.
- 19 Ianuarii—Concilium Salutis militum vigilumve numerum in Missione Consociationis Nationum propter Haitiae Constitutionem Firmiorem 3 500 hominibus auget. Multitudo militum Civitatum Foederatarum Americae ad aulam praesidialem advolat, afferrens vasa alimenta aquamque potui iucundam, penuria quorum violentia sive dimicatio capitis crescit. Milia hominum omni die curationis medicae inopia moriuntur. Tria dimidia millionis incolarum domu privati sunt et in publico habitant.
- 18 Ianuarii—Viginti contumaces Afghanici armati ad motum ṭālibān pertinentes contra aulam praesidialem et aedificia alia Caburae mediae composite incurrunt, petulanter demontrantes debilitatem novi hodie adituri regiminis Hamid Karzai.
- 17 Ianuarii—Papa Benedictus XVI Synagogam Maiorem Romanam controverse visit.
- 16 Ianuarii—Peritus politicorum Iaponiae Ichirō Ozawa se non abdicare confirmat, etsi eius auxiliatores in scandalo crescente pro pecunia ob Democraticam Factionem Iaponiae praehensi sunt.
- 15 Ianuarii—Sinarum societas vias aedificans autocinetum septendecim cadavera putescentia ab terrae motu anni 2005 requisita continens in humo prope Muzaffarabad Caspirae Liberae in Pakistania septentrionali invenit.
- 14 Ianuarii—Interfector in foro quodam medioafghanico viginti homines telo ignifero occidit.
- 13 Ianuarii—Gentium Expositio Autocinetica Boreoamericana Detroiti Michiganiae in Civitatibus Foederatis Americae septentrionalibus evenit. Autocineta oecologica sicut responsum ad discrimen oeconomicum exhibentur.
- 12 Ianuarii—Fortissimus terrae motus magnitudinis 7.0 multa aedificia Haitiae deruit. Circa 30–200 milia sunt etiam victimarum. Portus Principis, huius pauperrimae terrarum Americanum caput, cum aula praesidiali evertitur.
- 11 Ianuarii—13.64 miliones autocinetorum anno 2009 in Re Publica Populari Sinarum venditi sunt, quae ita maximum fororum autocineticorum mundi fit vice Civitatibus Foederatis Americae, ubi soli 10.4 miliones autocinetorum venditi sunt.
- 10 Ianuarii—Ioannes Josipović, dux adversariae Factionis Popularis Aequationis Bonorum, eligitur Croatiae praeses, 60.26% punctorum accipiens et Milan Bandić superans. Ioannes Josipović sicut praeses tertius ab Croatia anno 1991 liberata in locum Stephani Mesić succedet.
- 9 Ianuarii—Centi cursus volati revocantur, quia tempestas acris Europa in omni permanet. Germaniae regimen ab hominibus rogat, ut alimentorum copiam ad aliquot dies sibi comparent seque domo hebdomade reliqua retineant.
- 8 Ianuarii—Cymba velox Ady Gil Pastoris Maritimi — Societatis ad Conservandum in Oceano Antarctico conatibus contrariis contemptis demergitur, corrupta postquam cum Iaponiae nave Shōnan Maru balaenas venante conflixerat.
- 7 Ianuarii—Nuntius specialis Consociationis Nationum Philippus Alston dicit tres peritos suo arbitrio confirmare quod pellicula telephono gestabili confecta ostendens caedes extra iudicium exercitu Taprobanensi commissas vera est.
- 6 Ianuarii—Terrorista telum igniferum autocineticum apud vigilum domum in Machatscala in Daghestania Russiae meridionalis ad fulmen adducit, sibi et quidem septem vigilibus mortem consciscens et sedecim vulnerans.
- 5 Ianuarii—Ministerium rerum externarum Civitatum Foederatarum Americae nuntiat modum tractandi delectorum peregrinorum mutandum esse, postquam tertius invocatus in cenam ministro primo Indico apparatam penetravit.
- 4 Ianuarii—52 bini innputi in Malaesia corruptelae accusantur et in carcerem fortasse includentur, postquam propter castitatem morum vigiles Islamici eos solos in deversorii diaetis arripuerunt.
- 3 Ianuarii—Centi homines magnam olei amissionem in Wèi flumine Sinarum septentrionalium sistere student, ne in Croceum Fluvium penetret.
- 2 Ianuarii—Societas Hibernia Athea verba blasphema Iesu Christi, Machometi, Salman Rushdie, Mark Twain et Papae Benedicti XVI in situ interretali suo dolose vulgat, ut legi novae blasphemiam vetanti refragetur.
- 1 Ianuarii—Eruditi nuntiant cellulas Schwann esse causam probabilem morbi tumorum facialium sarcophili harrisii. Hic morbus transmissibilis numerum sarcophilorum harrisii sive diabolorum Tascmanicorum tribus partibus quintis intra decem annos depressit.
|
|